da typoi » 14 lug 2020, 7:10
Salve, ho bisogno delle traduzioni di queste due versioni entro domani; purtroppo non conosco le opere da cui sono tratte e/o i titoli, so solo l'autore, scusate la lunghezza:
Prima versione
Cn. Marcius, vir nobilis, alios cives Romanos simul virtute et iniquitate in patriam praecessit. Quondam hic pro sua patria Coriolos, urbem Volscorum in Latio, obsederat et propter illustrem victoriam eius cives illum Coriolanum cognominaverant. Sed paulo post Coriolanus asperam litem cum plebeis habuerat et a populo Romano in exilium missus erat. Tunc irae impotens Coriolanus se gessit inimice et hostibus praefuit: cum Volscorum hostilibus copiis in fines Romanos invasit et suae civitatis audaces legiones vicit. Romani quod iam desperabant de suae patriae salute, legatos de pace ad Volscos miserunt, sed frustra pacem petiverunt. Romae omnes iam exitium deflebant. Tum Coriolani mater et uxor cum parvis filiis in castra hostilia clam intraverunt. Illi mater irata dixit: «Vita mea beata fuerat, nam filius fidelis mihi erat. Cum ex Romanis finibus hostium milites moveris, tum vero te bonum fidelemque filium ducam». Tum Coriolanus respondit: «Tantum verba matris, patria, iram meam exstinxerunt». Quare postquam mulieres dimissae erant obsidione Roma solvebatur.
(da Livio)
Seconda versione
Quinto anno postquam regnum acceperat Alexander Asiae imperium rapuit. Persae iugum servitutis acceperunt. Paucis diebus maximam praedam collegit ut eam militibus suis donaret. Expugnavit etiam Persepolim, caput Persici regni, urbem illustrem refertamque hostium victorum spoliis. Interim magnus Graecorum numerus Alexandro occurrerunt et eum oravit ut se ab hostium crudelitate vindicaret. Dareum, Persarum regem, cognati aureis compedibus catenisque vinxerunt, ut victorem Alexandrum sibi conciliarent. Ubi Alexander mortem adpropinquare sensit, milites ad conspectum suum admisit dextramque suam ut oscularent porrexit. Adeo, sicut in hostes, ita et in mortem invictus animus fuit. Sexto die, iam sine voce, anulum digito exemit ac Perdiccae tradidit ut amicorum dissensionem sedaret. His confectis, Alexander, vir supra humanam potentiam magnitudine animi praeditus, decessit. Post mortem corpus eius milites in Ammonis templum condiderunt, ut ipse Alexander iusserat.
(da Giustino)
Grazie 1000 in anticipo per l'aiuto!