da sabino06 » 10 nov 2020, 16:53
mi aiutate con questa versione data dal prof:
Solon, cum et vir quaestionum civilium peritus et clarus poeta esset, magna prudentia atque aequabili aimo Athenis, in splendida urbe, legum conditor fuit. Populus enim, cuius rogatio ab illo accepta erat, novas leges habuit. Ergo cum discidia, quibus cives quatiebantur, composuisset, concordiam populi Atheniensi restituit. Postea, cum Athenis abscessisset, in Aegypto vixit, deinde Rhodi et per varias terras etiam cucurrit, ac – cum multa itinera per Asiae oppida fecisset – domum postremo revertit. At interim, cum Athenis Pisistratus, vir magnae calliditatis, omnibus rationibus et fraudis petere dominatum cuperet, Athenienses, a quibus consilia Solonis intellecta non erant, Pisistrati precibus postulationibusque illecti sunt. Ergo Pisistratus, cum dolo aedem et omnia aedificia arcis capta essent a paucis suis sociis, qui illuc angustis tramitibus pervenerant, tyrannidem Athenis instituere potuit.
grazie