da Dadostar10 » 3 mar 2021, 14:41
Bello Etrusco Aemilius Paulus consul, cum apud oppidum Vetuloniam, in colle positum exercitum in planitiem demissurus esset, per exploratores cognovit avium multitudinem citatiore volatu ex silva subito consurrexisse; ex qua re consul intellexit illic hostium insidias latere, quod et turbatae aves erant et plures simul evolaverant, Suspicans enim aves ab hostibus in silva abditis turbatas esse, praemisit exploratores per quos comperit in silva decem milia Gallorum latere ut Romanorum exercitui insidiarentur. Tum Aemilius Paulus eos circumfudit atque fugavit. Similiter Tisamenus, Achaeorum rex, ingressus iter ut hostium castra peteret, conspicatus magnam turbam avium e proxima silva evolare neque in arboribus silvae residere, putans illic agmen hostium latere, iter mutavit atque insidiatores elusit.