da airoldi.marg » 19 mar 2021, 15:21
Deus summus, deorum pater fabricatorque mundi, nulla re homines superiores ceteris animalibus creavit nisi locutione. Nam corpora magnitudine, viribus, firmitate, laborum patientia, velocitate praestantiora videmus in ceteris animalibus; praeterea illi et currere citius et edere et tranare aquas sine ullo magistro sciunt; sua sponte aptissime corpora contra frigus muniunt, arma contra hostes admodum idonea habent ingenita. Sciunt nidos mollissimos texere, fetus studiosissime educare, diligenter alimenta in hiemem seponere, ceram et mel facere, quae opera sunt hominibus imitabilia. Sed quia sermone carent, ea, quae faciunt, muta atque irrationalia vocamus.