da Ciao ciao ciao .... » 9 giu 2021, 8:49
Neptūnum invocō, quod ille dominus maris ac tempestātum est." Nauta
perterritus tempestātem venientem opperītur.
Paulō post tōtum caelum ātrum fit, ac fulgur ūnum et alterum, tum multa fulgura caelum et mare illūstrant. Statim sequitur tonitrus cum imbre, et simul magnus
115 ventus flāre incipit. Mare tempestāte turbātur, ac nāvis,
quae et hominēs et mercēs multās vehit, flūctibus iactā
tur et vix gubernāri potest. Nautae multum aquae ē
nāve hauriunt, sed nāvis nimis gravis est propter mer
cēs. Hoc vidēns gubernātor "Iacite mercēs!" inquit nau 120 tīs, qul statim mercēs gravēs in mare iacere incipiunt,
spectante mercātōre, quī ipse quoque nāve vehitur. Ille
trīstis mercēs suās dē nāve lābī et in mare mergī videt.
Nēmō eum cōnsōlātur! Nāvis paulō levior fit, simul vērō
tempestās multō turbidior et flūctūs multō altiōrēs fīunt. 125 Mēdus perterritus exclāmat: "Ō Neptūne! Servā
mē!" sed vōx eius vix audītur propter tonitrum. Nāvis
aquā implērī incipit, neque enim nautae satis multum
aquae haurīre possunt.
Cēteris perterritīs, Lydia caelum intuētur et clāmat:
130 "Servā nōs, domine!"
Mēdus: "Quis est ille dominus quem tū invocās?" Lydia: "Est dominus noster Iēsūs Chrīstus, quī nōn
modo hominibus, sed etiam ventīs et mari imperāre
potest."
135 Mēdus: "Meus dominus nōn est ille! Ego iam nūlllus dominī servus sum. Nēmō mihi imperāre potest!"
Hlc magnus flūctus nāvem pulsat. Mēdus Lydiam lābentem complectitur ac sustinēre cōnātur, nec vērō ipse pedibus stāre potest. Mēdus et Lydia simul lābun tur. Mēdus surgere cōnātur, nec vērō sē locō movēre 140 potest, quod Lydia perterrita corpus eius complectitur.
Lydia iterum magnā vōce Christum invocat: "Ō Chrīs te! Iubē mare tranquillum fieri! Servā nōs, domine!"
Mēdus ōs aperit ac Neptunum iterum invocāre vult, sed magnus flūctus ōs eius aquā implet. Mēdus loquī 145 cōnātur neque potest.
Tum vērō ventus cadere incipit! Iam flūctūs nōn tantī sunt quantī paulō ante. Nautae fessīaquam haurire dē sinunt ac laetantēs mare iterum tranquillum fieri aspiciunt.
- Allegati
-
-