da pierofedrini » 10 ago 2021, 15:05
Il re travicello
Postquam immoderata libertas Atheniensium mores corrupit et licentia legum frenum solvit, Pisistratus
tyrannus arcem occupavit. Tum Atheniensibus tristem servitutem flentibus, non quod tyrannus crudelis erat,
sed quia civibus dominationis onus grave erat, Aesopus fabulam narravit. Olim ranae liberae errantes in
paludibus magno cum clamore ab Iove regem petiverunt ut 1 dissolutos mores vi compesceret 2 . Pater deorum
risit atque dedit ranis tigillum quod magno cum strepitu in stagnum cecidit. Dum ranae, metu perterritae, in
limo latent, una tacite e stagno caput protulit et, postquam regem exploraverat, cunctas evocavit. Aliae ranae,
sine timore, supra lignum insiluerunt et inutile tigillum omni contumelia laeserunt, postea ad Iovem
nonnullas miserunt quia alium regem petere volebant. Tum Iuppiter horribilem hydrum misit, qui ingentem
ranarum caedem fecit. Frustra miserae ranae per totam paludem currebant nam mortem vitare volebant;
denique furtim ad Iovem Mercurium miserunt petiturum ut (= perché chiedesse di; traduci adiuvaret
all’infinito attivo) rursus infelices adiuvaret. Tunc contra deorum rex dixit:" Quia vestrum bonum ferre
noluistis, nunc malum vestrum perferent!". Etiam Aesopus Athenienses ita admonuit:" Vos quoque, cives,
servitutem ferre debetis, quia maius malum vobis ire potest.