da tiziocaio22 » 28 gen 2022, 19:48
Se potete, 2 versioni da tradurre. Sono tratte dal libro "Semper il latino nel tempo esercizi 1" e sono quelle di pagina 250-251 numero 76 e 78. Miltiades, Cimonis filus, clarus peritusque dux fuit. Diu Athenarum copiis praefuit, multis pugnis interfuit, numquam suo officio defuit et saepe suorum civium libertatem defendit ab hostibus. Cum Persam rex bellum suscepit, quia totam Graeciam in servitutem redigere cupiebat, Miltiades cum paucis militibus contra hostes pugnavit et in campo Marathonio, qui paulum Athenis abset, magnam Persarum multitudinem profilgavit. Itaque Graecia servabatur et Miltiades summis laudibus ccelebrabatur, sed paulo post non effugit animos ingratos suorum civium. Nam bellum gessit contra Graecas insulas, quae Persarum classi auxilium praebuerant, sed quod Parum expugnare non potuit, proditionis accusabatur et magna pecunia multabatur. Quia multam solvere non poterat, in vincula conciebatur, ubi pauper et solus occidit. Miltiadis mors Athenis non profuit, immo obfuit toti Graeciae, quia summa erat eius auctoritas etiam apud alias gentes.
versione 78
Interim Pompeius pacem rupit et, quia Triumviri eum navali proelio vincerant, fugiens ad Asiam interfectus est. Antonius, Asiam et Orientem tenens, sororem Caesaris Augusti Octaviani repudiavit et Cleopatram, Aegypti reginam, duxit uxorem, Postea ille contra Persas pugnavit et primis proeliis illos vicit, tanem remeans fame et pestilentia laboravit et, quia Parthi ei fugienti instabat, victus recessit. Hic quoque ingens bellum civile commovit, ab uxore coactus, quia illa mulieribi cuoiditate etiam in Urbe regnare optabat. Octavianus profligavit Antonium navali illa pugna apud Actium, in Epri regione, deinde Antonius in Aegyptum fugit et, de salute desperans, se interemit. Cleopatra quoque sibi aspidem admisit et veneno eius vitam amisit. Aegyptus per Octavianum Augustum imperio Romano adiecta est, prepositus C.Cornelius Gallus. Hunc primum Aegyptus Romanum iudicem habuit.