da Rikkardino94 » 26 giu 2009, 10:26
Ragazzi mi servirebbe questa versione di Eutropio
LOTTA PER LA SUPREMAZIA TRA CESARE E POMPEO
Hinc iam bellum civile successit exsecrandum et lacrimabile, quo prater calamitates, quae in proeliis acciderunt, etiam populi Romani fortuna mutata est (= mutò). Caesar enim rediens ex Gallia victor coepit poscere alterum consulatum ita ut sine dubietate aliqua ei deferretur. Contradictum est a Marcello consule, a Bibulo, a Pomperio, a Catone , iussusque, dimissis exercitibus, ad urbem redire. Propter quam iniuram ab Arimino, ubi milites congregatos habebat, adversum patriam cum exercitu venit. Consules cum Pompeio senatusque omnis atque universa nobilitas ex urbe fugit et in Graeciam transiit. Apud Epirum, Macedoniam, Achaiam, Pompeio duce, senatus contra Caesarem bellum paravit. Caesar vacuam urbem ingressus, dictatorem se fecit. Inde Hispanias petiit. Ibi Pompei exercitus validissimus et fortissimos cum tribus ducibus, L. Afranio, M. Petreio, M. Varrone, superavit. Inde regressus, in Graeciam transiit et adversum Pompeium dimicavit.