leggetela qui
/versione-latino/costumi-degli-antichi-egizi.html
VI MANDO QUESTA VERSIONE PERCHè SIA UTILE ANCHE AD ALTRI UTENTI
ciao
Herodutus, clarus Graecus scriptor, multa de vita moribusque antiquorum Aegyptiorum tradit. Aegyptiorum dei longe diversi a Graecorum Romanorumque deis erant: nam plerumque faciem animalium habebant: praesertim deus Crocodilius ac deus Serpens colebantur sed etiam deo Soli deaque Lunae summi honores tribuebantur.Apud Aegyptios mulieres agros colebant et mercaturam quoque exercebant, viri autem scientiis litterisque studebant.Herodotus Aegyptios aliorum populorum praeceptores appellat, quia sacerdotes, homines magnae doctrinae, fundamenta multarum disciplinarum cognoscebant atque docebant.Quare a Graecia Asiaque multitudo philosophorum et scriptorum in Aegyptum perveniebat.Aegyptiorum reges "Pharaones" appellabantur atque dei putabantur. Pyramides, quae etiam nunc inter alia Aegyptiorum monumenta eminent, splendida Pharaonum sepulcra erant.