Terra nos nascentes excipit, natos (= part. perf. acc. pl.) alit, semelque editos (= part. perf. acc. pl.) sustinet semper; novissime (= da ultimo) gremio complectitur novissime conplexa gremio iam a reliqua natura abdicatos, tum maxime ut mater operiens, nullo magis sacra merito quam quo nos quoque sacros facit, etiam monimenta ac titulos gerens nomenque prorogans nostrum et memoriam extendens contra brevitatem aevi, cuius numen ultimum iam nullis precamur irati grave, tamquam nesciamus hanc esse solam quae numquam irascatur homini. Aquae subeunt in imbres, rigescunt in grandines, tumescunt in fluctus, praecipitantur in torrentes, aer densatur nubibus, furit procellis: at haec benigna, mitis, indulgens ususque mortalium semper ancilla, quae coacta generat, quae sponte fundit, quos odores saporesque, quos sucos, quos tactus, quos colores! quam bona fide creditum faenus reddit!
la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando
/versioni-plinio-il-vecchio/la-terra-madre-degli-uomini.html