da luketta » 17 apr 2010, 14:01
ciao Giada, mi servirebbe la versione di latino..
titolo: i diritti cittadini vanno rispettati ovunque,non solo a Roma
Autore: cicerone
Retineri enim putatis oportere iura libertatis non modo hic ubi tribuni plebis sunt, ubi ceteri magistratus, ubi forum plenum iudiciorum, ubi senatus auctoritas, ubi existimatio populi Romani et frequentia, sed ubicumque terrarum et genitum violatum ius civium Romanorum sit, statuistis id pertinere ad communem causam libertatis et dignitatis. In externorum hominum maleficorum sceleratorumque, in praedonum hostiumque custodias tu tantum numerum civium Romanorum includere ausus es? Numquamne tipi iudicii, numquam contionis, numquam huius tantae frequentiae quae nunc te animo inquissimo infestissimoque intuetur, venit in mentem? Numquam tibi populi Romani absentis dignitas, numquam species ipsa huiusce multitudinis in oculis animoque versata es? Numquam te in horum conspectum rediturum esse, numquam in forum populi Romani venturum esse, numquam sub legum et iudiciorum potestatem causurum esse duxisti?