da ares883 » 19 apr 2010, 17:57
Prof incavolata nera 2 versioni di greco di Plutarco (appena finite) e versione di latino che abbiamo tradotto un pò ma ci siamo bloccati se qualcuno la ha a disposizone la posti perfavore....che domani saranno guai....anche domani mattina tanto la prof arriva tardi... scusate la richiesta MOLTO fuori orario....
Alexander tamquam miles potius quam dux pugnabat,putans optium decus, si regem Persarum, qui sublimis in corru eminebat, occideret. Ergo frater Darei Oxiartes, cum Alexandrum equo instare ei cerneret, equites ante ipsum corrum regis ei obiecit. Hic, armis et robore multo super ceteros eminens, animo et pietate inter omnes insignis, multos in fugam avertit. Macedones tamen, qui circa regem erant, mutua adhoratione firmati et suis viribus confisi, cum ipso Alexandro in equitum agmen irrumpunt. Tum vero acerrima pugna facta est. Circa currum Darei iacebant nobilissimi duces, egregia morte defuncti, omnes in ora proni, vulneribus in adverso corpore acceptis. Circa eos erat peditum equitumque obscuruim multo maior turba. Macedonum quoque fortissimi caesi sunt, inter quos Alexander femore vulneratus est. Iam equi, qui Dareum vehebant, confossi hastis et dolore efferati, iugum quatere et regem corru excutere coeperant, cum ille, insignibus regiis abiectis, fuga salutem petivit.