Cum Aristoteles, senio confectus, gravi morbo laboraret, nonnulli discipuli, qui eo familiariter utebantur, accesserunt petentes ut ipse deligeret magisterii sui successorem, quo duce uterentur ad studia doctrinam complenda, quibus ab eo erant imbuti. Aderant tum in eius ludo docti multi, sed praecipue duo: Theophrastus Rhodius et Menedemus Lesbius, qui ingenio et doctrina ceteros praestabant. Aristoteles respondit se id quod peterent facturum ubi tempestivum sibi videretur. Haud multo post, cum iidem, qui de successore rogaverant adessent, ait vinum, quo tum utebatur, aptum non esse valetudini suae. Rogavit igitur ut aliquod vinum exoticum quaererent, Rhodium vel Lesbium. Quod cum fecissent, Rhodium gustavit et firmum atque iucundum esse dixit. Petivit mox Lesbium et, eo gustato, exclamavit: “ utrumque bonum est sed Lesbium suavius”. Tunc neminem effugit eum his verbis, lepore et verecundia plenis, non vinum, sed successorem, delegisse.
Ciao mi servirebbe la versione "Aristotele designa il suo successore" di Gellio. Vi scrivo l'inizio e la fine del testo:
Cum Aristoteles, senio confectus, gravi morbo laboraret, nonnulli discipuli, qui eo familiariter utebantur...
...Tunc neminem effugit eum his verbis, lepore et verecundia plenis, non vinum, sed successorem, delegisse.
Grazie