Bellorum punicorum aetate P.Cornelius Scipio bellica laude eminuit, M. Procius Cato autem aequitate atque morum integritate. Cum quaesturam, adilitatem, pareturam consulatumque magna cum prudentia atque virtute gessisset, Celtiberosque, pugnacem Hispaniae gentem, profligavisset triumphumque egisset, praecipuam autem gloriam censura obtinuerat: summa enim severitate senatores pravos vel ineptos senatu expulit, immodcos sumptus privatorum et magistratuum prohibuit, legum maiesatem restituit, nullum periculum pro salute rei publicae vitavit. Cato in mnibus rebus singulari fuit industria: nam et agricola sollers et peritus iuris consultus et magnus imperaor et probabilis orator fuit. Nec litteras sprevit: non solum multas et disertas orationes scripsit, sed etiam historias de ortu Romae, de rebus gestis populi Romani, de originibus omnium Italiae, civitatumet gentium.
ho inviato questa versione ed ora la mia traduzione la trovate sul sito skuolasprint cliccando
/versione-latino/un-civis-romanus-esemplare.html