da ayletta » 2 ago 2010, 9:57
Un socio di Verre: Timarchide
In mulierum corruptelis et in omni eius modi luxuria atque nequitia mirandum in modum reperiebam hunc Timarchidem ad istius1lagitiosas libidines singularemque nequitiam natum atque aptum fuisse; investigare, adire, appellare, corrumpere, quidvis facere in eius modi rebus quamvis2callide, quamvis audacter, quamvis impudenter; eundem mira quaedam excogitare genera furandi; nam ipsum Verrem tantum3avaritiasemper hiante atque imminente fuisse, ingenio et cogitatione nulla, ut quicquid sua sponte faciebat, item ut vos Romae cognovistis, eripere potius quam fallere videretur. Haec vero huius4erat ars et malitia, quod accuratissime tota provincia quid cuique accidisset, quid cuique opus esset, indagare et odorari solebat; omnium adversarios, omnium inimicos diligenter cognoscere, colloqui, attentare; ex utraque parte causas, voluntates perspicere, facultates et copias; quibus opus esset metum offerre, quibus expediret spem ostendere; accusatorum et quadruplatorum quicquid erat, habebat in potestate; quod cuique negoti conflare volebat, nullo labore faciebat; istius1omnia decreta, imperia, litteras peritissime et callidissime venditabat.
1 istius = di Verre
2 quamvis = è avverbio "quanto si voglia","il più possibile","assai"
3 tantum = soltanto
4 huius = di Timarchide