da alvin » 9 ago 2010, 10:51
Praecipiunt itaque omnes auctores sapientiae quaedam beneficia palam danda, quaedam secreto. Palam, quae consequi gloriosum est : ut militaria dona, et honores et quidquid aliud notitia pulchrius fit. Rursus quae non producunt, nec honestiorem faciunt, sed succurrunt infirmitati, egestati, ignominiae, tacite danda sunt : ut nota sint solis, quibus prosunt. Interdum et ipse qui iuuvatur, fallendus est: ut habeat, nec a quo acceperit, sciat. Quid ergo? ille nesciet a quo acceperit? Primum nesciat, si hoc ipsum beneficii pars est ; deinde multa alia faciam, multa tribuam, per quae intelligat et illius auctorem. Denique ille nesciat accepisse se : ego sciam me dedisse. Parum est, inquis. Parum, si foenerare cogitas : sed si dare quo genere accipienti maxime profuturum erit, dabis, contentus eris te teste.Alioquin non benefacere delectat, sed videri bene fecisse.
ciao vorrei avere la traduzione della versione "gratuità del beneficio"
"praecipiunt itaque omnes....fit".
"contentus eris te teste....fecisse".
grz in anticipo....