da Cabria26 » 18 ago 2010, 9:25
titolo: antonio è sconfitto a perugia
autore: velleio patercolo
testo:
Fractis Bruti Cassique factionibus, Antonius substitit, transmarinas provincias obiturus.Caesar, in Italiam se recipiens, eam tumultuosiorem quam speraverat repperit. Quippe Antonius, vitiorum plenus sed virtutum expers, modo Caesarem criminatus est, modo, eos qui divisione praediorum agros amiserant ad arma coniciens, magnum exercitum conflaverat.Uxor quoque Antonii Fulvia, nihil muliebre praeter corpus gerens, ominia armis tumultuque miscebat.Antonius, undique pulsus Caesaris viribus, Perusiam se contulerat.Plancus, Antonii partium adiutor, in quo magna auxilii spes reponebatur, fessus Perusiam pervenit, parvas opes ferens. Igitur Antonius,Caesarem Perusiam obsessurum esse ratus, spe lapsus est.Caesar, enim, virtute et fortuna usus, civitatem obsidione clausit expugnavitque. Antonium inviolatum dimisit; in Perusinos saevitum est magis ira militum quam ducis voluntate. Civitas ipsa incensa.