Ab antiquis scriptoribus traditur mater Scipionis, qui prior Africanus appellatus est, diu sterilis existimata esse atque vir quoque, cui nupta erat, liberos desperavisse. Postea in cubicolo atque in lecto mulieris, cum absente marito cubans sola dormivisset, dicitur repente apparuisse iuxta eam cubans ingens anguis, qui postea, elapsus his qui territi et clamantes viderant, inveniri non potuit. Id ipse maritus ad haruspices retulit. Tradunt eos, sacrificio facto, viro respondisse:"tibi uxor liberos genitura est!". Neque multis diebus postquam ille anguis in lecto visus est, mulier concepti fetus signa sentire coepit; exinde mense decimo peperit illum Africanum qui Hannibalem et Carthaginienses in Africa bello Poenico secundo vicit.
guarda ho messo il testo latino fatta non ce l'ho prova a tradurla eventualmente te la correggo
