Mi servirebbe la versione N4 pagina 18 dal libro "Nuovo Dalla sintassi al testo"
Romulus, patre Marte natus, cum Remo fratre dicitur ab Amulio rege Albano ad Tiberim exponi iussus esse; cum esset silvestris lupae uberibus sustentatus pastoresque eum sustulissent et in agresti cultu laboreque aluissent, cum adolevit, et corporis viribus et animi ferocitate tantum ceteris praestitit, ut omnes qui tum eos agros ubi hodie est haec urbis incolebant, aequo animo illi libenterque parerent. Deinde Amulium regem interemisse fertur et novam urbem condidisse. Noluit ad mare eam condere: ei enim non opportunissimi esse videbantur situs maritimi urbibus eis quae ad spem diuturnitatis atque imperii conderentur, quod urbes maritimae non solum multis periculis sed etiam caecis oppositae sunt: maritimus enim et navalis hostis adesse potest ante quam quisquam eum venturum esse suspicari queat, nec vero cum venit intelligi potest qui sit aut unde veniat aut etiam quid velit; denique ne nota quidem ulla pacatus an hostis sit discerni ac iudicari potest.
Grazie mille in anticipo