le richieste sono tante ecco a te

Vere sapiens habendus est qui et aliis et sibi monstrat quam nihil nobis natura durum ac difficile imperaverit: posse nos habitare sine marmorario ac fabro; posse nos vestitos esse sine commercio Serum;posse nos habere usibus nostris necessaria si contenti fuerimus his quae terra praestitit nobis. Non desiderabis artifices, si sequeris naturam: illa nos ad quaecumque cogebat, instruxit. Frigus intolerabile est corpori nudo. Quid ergo? Non pelles ferarum et aliorum animalium a frigore satis abundeque defendere queunt? Non corticibus arborum pleraeque gentes tegunt corpora? Non avium plumae in usum vestis conseruntur? Non hodieque magna Scytharum pars tergis vulpium induitur ac murium, quae tactu mollia et impenetrabilia ventis sunt? “Opus est tamen calorem solis aestivi umbra crassiore propellere”. Quid ergo? Non vetustas multa abdidit loca, quae vel iniuria temporis vel alio quolibet casu excavata in specum recesserunt? Quid ergo? Non in defosso latent Syrticae gentes? Quibus propter nimios solis ardores nullum tegumentum satis repellendis caloribus solidum est, nisi ipsa humus.
Questa traduzione è visibile solo agli utenti registrati registrati per vederla