Lectio Brevior pagina 172 numero 137 Si nimium aliquis fatigatus est, huic satis est loco tepido demittere se in aquam calidam, cui paulum olei sit adiectum, inguinibus tenus; deinde totum corpus, maxime eas partes quae in aqua fuerunt, leviter perfricare oleo, cui vinum et paulum salis contriti sit adiectum. Post haec omnibus fatigatis aptum (opportuno) est cibum umidum sumere et aquä vel diluta potione esse contentos, maxime ea quae moveat urinam. Sed maxime novisse oportet ex labore sudantibus frigidam potionem perniciosissimam esse et, cum sudor se remisit, fatigatis inutilem. Naturale enim est potione aestuantem stomachum refrigerari, frigentem calefieri. Solet etiam prodesse post multum cibum frequentesque potiones vomitus et, postero die, longa quies, deinde modica exercitatio. Si adsidua fatigatio urguet, modo aquam, modo vinum bibendum est, raro balineo utendum.
da CelsoSalve,per intanto vorrei augurarvi buon anno...
Avrei bisogno della versione Massaggi e bagni per chi è affaticato di latino.
Grazie mille in anticipo