da Madamecristal. » 22 feb 2011, 19:16
Ad primam novorum motuum famam Caesar a Brundisio traiecerat, ut venienti bello occurreret, positisque castris in Epiro omne litus Actiacum, Leucadem insulam montemque Leucatem et Ambracii sinus cornua infesta classe succinxerat. Nobis quadrigentae amplius naves, ducentae non minus hostium; sed numerum magnitudo pensabat. Quippe a sensis novenos remorum ordines, ad hoc turribus atque tabulatis adlevatae castellorum vel urbium specie, non sine gemitu maris et labore ventorum ferebatur; quae quidem ipsa moles exitio fuit. Caesaris naves a bini remigum in senos nec amplius ordines creverant; itaque habites in omnia quae usus posceret, ad impetus et recursus flexusque capiendos, illas gravis et ad omnia praepeditas singulas plures adortae missilibus, simul rostris, ad hoc ignibus iactis ad arbitrium dissipavere. Nec ulla re magis hostilium copiarum apparuit magnitudo quam post victoriam. Quippe inmensae classis naufragium bello factum toto mari ferebatur, Arabumque et Sabaeorum et mille aliarum Asiae gentium spolia purpura auroque inlita adsidue mote ventis maria revomebant.
Ad primam novorum motuum famam...
auroque inlita adsidue mota ventis maria revomebant.
Si trova sul libro "Exedra" a pagina 148.