da simpic » 17 mar 2011, 15:09
In omnibus istis quae modo retuli, uterque eiusdem rei dominus est;
quomodo ? quia alter rei dominus est, alter usus. Libros dicimus esse Ciceronis:
eosdem Dorus librarius suos uocat : et utrumque uerum est; alter illos tanquam
auctor sibi, alter tanquam emptor asserit : ac recte utriusque dicuntur esse.
Utriusque enim sunt: sed non eodem modo; sic potest T- Liuius a Doro accipere,
aut emere libros sues. Possum donare sapienti, quod uiritim meum est, licet
illius sint omnia. Nam quum regio more cuncta conscientia possideat; singularum
autem rerum in unumquemque proprietas sit sparsa ; et accipere munus, et debere,
et emere, et conducere potest. Caesar omnia habet, fiscus eius priuata tantum,
ac sua : et uniuersa in imperio eius sunt, in patrimonio propria. Quid eius sit,
quid non sit, sine diminutione imperii quaeritur; nam id quoque quod tanquam
alienum abiudicatur, aliter illius est. Sic sapiens uuiuersa animo possidet,
iure ac dominio sua.
Autore: Seneca
Opera: De Beneficiis
Libro: VII, 6