versione latino "coda di paglia" - Cicerone

Messaggioda moce89 » 20 mar 2011, 14:32

Avete per caso la versione di Cicerone intitolata "Coda di paglia"?

nec mihi placuit nec cuiquam tuorum quicquam te absente fieri quod tibi, cum venisses, non esset integrum. equidem [quid] sentiam aut scribam ad te postea pluribus aut, ne ad ea meditere, imparatum te offendam coramque contra istam rationem meam dicam, ut aut te in meam sententiam adducam aut certe testatum apud animum tuum relinquam quid senserim, ut, si quando, quod nolim, displicere tibi tuum consilium coeperit, possis meum recordari. brevi tamen sic habeto, in eum statum temporum tuum reditum incidere ut iis bonis quae tibi natura, studio, fortuna data sunt facilius omnia quae sunt amplissima in re publica consequi possis quam muneribus. quorum neque facultatem quisquam admiratur (est enim copiarum, non virtutis) neque quisquam est quin satietate iam defessus sit.
sed aliter atque ostenderam facio qui ingrediar ad explicandam rationem sententiae meae; qua re omnem hanc disputationem in adventum tuum differo. summa [te] scito in exspectatione esse eaque a te exspectari quae a summa virtute summoque ingenio exspectanda sunt. ad quae si es, ut debes, paratus, quod ita esse confido, plurimis maximisque muneribus et nos amicos et civis tuos universos et rem publicam adficies. illud cognosces profecto, mihi te neque cariorem neque iucundiorem esse quemquam.

moce89

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 
Risposte:

Messaggioda *Yole* » 20 mar 2011, 15:36

Lettera di cicerone a curione libro III passim 2

Rupae studium non defuit declarandorum munerum tuo nomine, sed nec

nec mihi placuit nec cuiquam tuorum quicquam te absente fieri quod tibi, cum venisses, non esset integrum. equidem [quid] sentiam aut scribam ad te postea pluribus aut, ne ad ea meditere, imparatum te offendam coramque contra istam rationem meam dicam, ut aut te in meam sententiam adducam aut certe testatum apud animum tuum relinquam quid senserim, ut, si quando, quod nolim, displicere tibi tuum consilium coeperit, possis meum recordari. brevi tamen sic habeto, in eum statum temporum tuum reditum incidere ut iis bonis quae tibi natura, studio, fortuna data sunt facilius omnia quae sunt amplissima in re publica consequi possis quam muneribus. quorum neque facultatem quisquam admiratur (est enim copiarum, non virtutis) neque quisquam est quin satietate iam defessus sit.
sed aliter atque ostenderam facio qui ingrediar ad explicandam rationem sententiae meae; qua re omnem hanc disputationem in adventum tuum differo. summa [te] scito in exspectatione esse eaque a te exspectari quae a summa virtute summoque ingenio exspectanda sunt. ad quae si es, ut debes, paratus, quod ita esse confido, plurimis maximisque muneribus et nos amicos et civis tuos universos et rem publicam adficies. illud cognosces profecto, mihi te neque cariorem neque iucundiorem esse quemquam.

Traduzione arcaica

Immagine
Immagine

*Yole*

Utente GOLD
Utente GOLD
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:35:53 - flow version _RPTC_G1.3