i dubbi di uno scettico versione cicerone

Messaggioda andrea mastrod » 23 mar 2011, 13:16

versione di cicerone presa dal libro per legere Corpora nostra non novimus, qui sint situs partium, quam vim quaeque pars habeat ignoramus; itaque medici ipsi, quorum intererat ea nosse, aperuerunt ut viderentur, nec eo tamen aiunt empirici notiora esse illa, quia possit fieri ut patefacta et detecta mutentur. sed ecquid nos eodem modo rerum naturas persecare aperire dividere possumus, ut videamus terra penitusne defixa sit et quasi radicibus suis haereat an media pendeat.Habitari ait Xenophanes in luna, eamque esse terram multarum urbium et montium: portenta videntur; sed tamen nec ille qui dixit iurare posset ita se rem habere, neque ego non [enim] etiam dicitis esse e regione nobis, e contraria parte terrae qui adversis vestigiis stent contra nostra vestigia, quos ἀντίποδας vocatis: cur mihi magis suscensetis qui ista non aspernor quam is qui cum audiunt desipere vos arbitrantur? Hicetas Syracosius, ut ait Theophrastus, caelum solem lunam stellas supera denique omnia stare censet, neque praeter terram rem ullam in mundo moveri; quae cum circum axem se summa celeritate convertat et torqueat, eadem effici omnia quasi stante terra caelum moveretur. atque hoc etiam Platonem in Timaeo dicere quidam arbitrantur, sed paulo obscurius. Quid tu Epicure, loquere: putas solem esse tantulum? 'Egone? nobis quidem tantum. Et vos ab illo inridemini et ipsi ilium vicissim eluditis. liber igitur a tali inrisione Socrates, liber Aristo Chius qui nihil istorum sciri putat posse. Sed redeo ad animum et corpus. satisne tandem ea nota sunt nobis, quae nervorum natura sit quae venarum? tenemusne quid sit animus ubi sit, denique sitne an ut1 Dicaearcho visum est ne sit quidem ullus; si est, trisne partes habeat ut Platoni placuit, rationis irae cupiditatis, an simplex unusque sit; si simplex, utrum sit ignis an anima an sanguis an ut Xenocrates numerus nullo corpore, quod intellegi quale sit vix potest; et quidquid est, mortale sit an aeternum, nam utramque in partem multa dicuntur


inizio: corpora nostra non novimus,qui sint situs partium,quam vim quaeque
fine:mortale sit an aeternum?nam utramque in partem multa dicuntur


onde evitare ulteriori errori la riposto

andrea mastrod

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 
Risposte:

Messaggioda giada » 23 mar 2011, 13:34

Corpora nostra non novimus, qui sint situs partium, quam vim quaeque pars habeat ignoramus; itaque medici ipsi, quorum intererat ea nosse, aperuerunt ut viderentur, nec eo tamen aiunt empirici notiora esse illa, quia possit fieri ut patefacta et detecta mutentur. sed ecquid nos eodem modo rerum naturas persecare aperire dividere possumus, ut videamus terra penitusne defixa sit et quasi radicibus suis haereat an media pendeat.Habitari ait Xenophanes in luna, eamque esse terram multarum urbium et montium: portenta videntur; sed tamen nec ille qui dixit iurare posset ita se rem habere, neque ego non [enim] etiam dicitis esse e regione nobis, e contraria parte terrae qui adversis vestigiis stent contra nostra vestigia, quos ἀντίποδας vocatis: cur mihi magis suscensetis qui ista non aspernor quam is qui cum audiunt desipere vos arbitrantur? Hicetas Syracosius, ut ait Theophrastus, caelum solem lunam stellas supera denique omnia stare censet, neque praeter terram rem ullam in mundo moveri; quae cum circum axem se summa celeritate convertat et torqueat, eadem effici omnia quasi stante terra caelum moveretur. atque hoc etiam Platonem in Timaeo dicere quidam arbitrantur, sed paulo obscurius. Quid tu Epicure, loquere: putas solem esse tantulum? 'Egone? nobis quidem tantum. Et vos ab illo inridemini et ipsi ilium vicissim eluditis. liber igitur a tali inrisione Socrates, liber Aristo Chius qui nihil istorum sciri putat posse. Sed redeo ad animum et corpus. satisne tandem ea nota sunt nobis, quae nervorum natura sit quae venarum? tenemusne quid sit animus ubi sit, denique sitne an ut1 Dicaearcho visum est ne sit quidem ullus; si est, trisne partes habeat ut Platoni placuit, rationis irae cupiditatis, an simplex unusque sit; si simplex, utrum sit ignis an anima an sanguis an ut Xenocrates numerus nullo corpore, quod intellegi quale sit vix potest; et quidquid est, mortale sit an aeternum, nam utramque in partem multa dicuntur


la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando

giada

Site Admin
Site Admin
 

Messaggioda francescoCRI » 8 mag 2011, 10:34

la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando

francescoCRI

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:35:33 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.