M. Cato, cum in domo M. Drusi avunculi sui educaretur, et ad eum tribunum plebis Latini de civitate impetranda convenissent, a Q. Poppedio Latinorum principe, Drusi autem hospite, rogatus, ut socios apud avunculum adiuvaret, constanti vultu, non facturum se respondit; iterum deinde ac saepius interpellatus in proposito perstitit. Tunc Poppedeius in excelsam aedium partem levatum abiecturum inde se, nisi precibus obtemperaret, minatus est, nec hac re moveri potuit. Expressa est itaque illa vox homini: "Gratulemur nobis, Latini et socii, hunc esse tam parvum; quo senatore ne sperare quidem nobis civitatem licuisset." Tenero ergo animo Cato totius curiae gravitatem praecepit perseverantiaque sua Latinos iura nostrae civitatis apprehendere cupientes reppulit.
Questa traduzione è visibile ai soli utenti registrati registrati per vederla