da student001 » 6 apr 2011, 15:05
MI SERVIREBBE L'ANALISI DI QUESTA VERSIONE:tque ego ne utilem quidem arbitror esse nobis futurarum rerum scientiam. 2 Quae enim vita fuisset Priamo si ab adulescentia scisset quos eventus senectutis esset habiturus? Abeamus a fabulis propiora videamus. 3 Clarissimorum hominum nostrae civitatis gravissimos exitus in Consolatione conlegimus. 4 Quid igitur? Ut omittamus superiores Marcone Crasso putas utile fuisse tum cum maxumis opibus fortunisque florebat scire sibi interfecto Publio filio exercituque deleto trans Euphratem cum ignominia et dedecore esse pereundum? An Cn. 5 Pompeium censes tribus suis consulatibus tribus triumphis maximarum rerum gloria laetaturum fuisse si sciret se in solitudine Aegyptiorum trucidatum iri amisso exercitu post mortem vero ea consecutura quae sine lacrimis non possumus dicere?
VI RINGRAZIO ANTICIPATAMENTE!:D