da saraggo2 » 15 apr 2011, 18:25
mi potreste tradurre queste frasi;
1) militum pars , centurionum virtute submotis hostibus, praeter spem incolumis in castra pervenit, pars a barbaris circumventa periit.
2) multae istarum arborum mea manu sunt satae.
3) Cimon habebat satis eloquentiae,summam liberalitatem, magnam prudentiam cum iuris civilis tum rei militaris.
4) Quantum illis Leporis,dulcedinis,amaritudinis,amoris(est)!
5) Omnia tuta erant apud Romanos; inter Syracusanos plus belli ac periculi erat.
6) O quantum caliginis mentibus nostris obicit magna felicitas!
7) Caesar frumentatum circum villas cum parte exercitus profectus,magno invento hordei,olei,vini,fici numero,pauco tritici,atque recreato exercitu,redit in castra
8) potest exercitatio et temperantia etiam in senectute conservare aliquid pristini roboris.
9) Pontius Telesinus, dux Samnitium, contractis circiter quadraginta milibus fortissimae pertinacissimaeque in retinendis armis iuventutis, ad portam Collinam cum Sulla dimicavit.
10) Neque de eius adventu certi quicquam habebam.
11) In eo bello Critias et Hippolochus, omnium tyrannorum crudelissimi,cadunt.
12) Mihi nihil erat propositum ad scribendum, quia quid ageres, ubi terrarum esses, ne suspicabar quidem.
13) Duae fuerunt Ariovisti uxores; utraque in ea fuga periit; duae filiae : harum altera occisa,altera capta est.
14) Plerique nostrorum oratorum ingenio plus valuerunt quam doctrina.
15) Caesar tantum navium repperit ut anguste XV milia legionarum militum,D equites transportari possent.
GRAZIE, sarebbe l'esercizio 14a di pag 46 di maiorum lingua C.