da franpil » 17 apr 2011, 11:25
avrei bisogno di una parte del discorso di cicerone contro verre. inizia così Etenim sine dubio, in hac causa in discrimen adducitur e termina così ..et parentis pretium pro sepoltura liberum posceret. graziee
Etenim sine dubio, iudices, in hac causa ea res in discrimen adducitur.Reus est enim nocentissimus; qui si condemnatur, desinent homines dicere his iudiciis pecuniam plurimum posse; sin absolvitur, desinemus nos de iudiciis transferendis recusare. Tametsi de absolutione istius neque ipse iam sperat nec populus Romanus metuit: de impudentia singulari, quod adest, quod respondet, sunt qui mirentur. Mihi pro cetera eius audacia atque amentia ne hoc quidem mirandum videtur; multa enimet in deoset in homines impie nefarieque commisit, quorum scelerum poenis agitatur et a mente consilioque deducitu
Agunt eum praecipitem poenae civium Romanorum, quos partim securi percussit, partim in vinculis necavit, partim implorantis iuta libertatis et civitatis in crucem sustulit. Rapiunt eum ad supplicium di patrii, quod iste inventus est qui e complexu parentum abreptos filios ad necem duceret, et parentis pretium pro sepultura liberum posceret.