Il piacere è bene il dolore è male che ci vuole a capirlo?

Messaggioda samuelito » 22 apr 2011, 7:50

Ciao,mi servirebbe la versione di latino "Il piacere è bene,il dolore è male:che ci vuole a capirlo?" di Cicerone
Comincia con : Quaerimus igitur,quod sit extremum et ultimum bonorum...
Finisce con : aut petat aut fugiat aliquid,praeter voluptatem et dolorem?
Grazie

samuelito

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 
Risposte:

Messaggioda giada » 22 apr 2011, 8:29

non l'abbiamo mai tradotta passo questo testo latino al tutor didaskalos per la traduzione

didaskalos doveva partire per le vacanze speriamo la veda...



quaerimus igitur, quid sit extremum et ultimum bonorum, quod omnium philosophorum sententia tale debet esse, ut ad id omnia referri oporteat, ipsum autem nusquam. hoc Epicurus in voluptate ponit, quod summum bonum esse vult, summumque malum dolorem, idque instituit docere sic: [30] Omne animal, simul atque natum sit, voluptatem appetere eaque gaudere ut summo bono, dolorem aspernari ut summum malum et, quantum possit, a se repellere, idque facere nondum depravatum ipsa natura incorrupte atque integre iudicante. itaque negat opus esse ratione neque disputatione, quam ob rem voluptas expetenda, fugiendus dolor sit. sentiri haec putat, ut calere ignem, nivem esse albam, dulce mel. quorum nihil oportere exquisitis rationibus confirmare, tantum satis esse admonere. interesse enim inter argumentum conclusionemque rationis et inter mediocrem animadversionem atque admonitionem. altera occulta quaedam et quasi involuta aperiri, altera prompta et aperta iudicari. etenim quoniam detractis de homine sensibus reliqui nihil est, necesse est, quid aut ad naturam aut contra sit, a natura ipsa iudicari. ea quid percipit aut quid iudicat, quo aut petat aut fugiat aliquid, praeter voluptatem et dolorem?

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:32:16 - flow version _RPTC_G1.3