Iuppiter, cum Thetis Peleo nuberet, ad epulas dicitur omnes deos concocavisse, excepta Eride, id est Discordia. Quae, cum postea supervenisset nec epulis interesse sineretur, malum (mela) aureum in mediam mensam misit, dixitque ut id attolleret quae dea esset formosissima. Iuno, Venus, Minerva sibi malum vindicare coeperunt,itaque inter eas magna discordia orta est. Iussus est igitur Mercurius deas deducere in Ida monte ad Alexandrum Paridem, qui iudex a Iove nominatus est.
Ei Iuno sic pollicita est: "Si ego pulcherrima tibi videbor, tu in omnibus terris regnabis ac ditissimus fies." Sic autem Minverva: "Si victrix discedam, fortissimus sapientissimusque inter mortales putaberis." Venus tandem Helenam, formosissimam omnium mulierum, se in coniugium dare promisit. Quod donum Paris prioribus anteposuit: itaque Venus pulcherrima iudicatur. Ob eam iniuriam, Iuno et Minerva Troianis semper fuerunt infestae.
la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando
/versioni-igino/il-pomo-della-discordia.html