da Lucia 10 » 23 apr 2011, 8:10
Lectio Brevior pagina 129 numero 86 In libris veterum scriptorum legi ego in remotissimis Indorum regionibus nasci hominum genus, de quibus mira ac vix credibilia auditu narrantur. Eorum numerum maiorem quam triginta milium esse ferunt eorumque feminas semel in vita parêre et eos, qui ab eis geniti sint, in ipso partu dentibus pulcherrimis instructi nasci. Omnibus viris ac feminis, cum in lucem eduntur, capilli in capitibus et pili in supercilio candidi sunt, qui eundem colorem usque ad trigesimum annum aetatis toto corpore servant; inde, post trigesimum annum, nigri fieri incipiunt. Nec raro accidere dicunt ut homines, iam septuaginta et ultra annos nati, nigri capillos et supercilia cernantur. Ferunt etiam hos homines octonos digitos in manibus habere totidemque in pedibus tum (sia) mares, tum feminas. Ibidem aiunt nasci beluam, nomine marticôram (marticora), ora (fattezze) hominum similem; magnitudine vero est cum leonibus comparanda
Grazie come sempre.