da lenocarbon » 27 apr 2011, 12:37
salve a tutti,
vi prego ho bisogno di questa versione di latino:
Creso e il figlio prediletto
(Un padre, ricco e sfortunato, cerca di sottrarre il figlio a un triste destino.)
Croeso, locupletissimo illi Lydorum regi, duo (= due, nom. m.) filii fuerunt, quorum alter mutus erat, alter animi et corporis viribus inter omnes aequales eminebat. Qua re hunc pater valde amabat. At olim oraculum regi: «Cave, rex! – praedixit – Ferrea cuspis huic filio fatalis erit». Hoc vaticinium scilicet regem perterruit, qui, ne triste fatum exitum haberet, e conclavibus filii omnia arma removens, voluit eum a proeliis abstineri et ab omni exercitatione rei militaris. Tamen, quamquam omnia fecit, taeterrimus casus eius consilia elusit. Olim legatio Mysiorum ad Croesum veniens hanc rogationem ei exposuit: «Rex, immani apro agros nostros vastante, certe agricolarum perennis labor omn ̄ıno delebitur; cum autem omnes conatus nostri vani sint contra hoc monstrum, mitte nobis filium tuum cum venatoribus, ne fera amplius (= ulteriormen- te) noceat». Croesus ita respondit: «Libenter venatores mittam, sed, cum propter vaticinium vitae filii mei timeam (costruito con il dat.), ipse domi manebit». Ille tamen, cum ab opinione ignaviae abhorreret, precibus lacrimisque patrem commovens, veniam impetravit. Sed, cum aper apparuit, telo unus e venatoribus Croesi filium inv ̄ıtus transfixit. Sic vaticinium exitum habuit.
mi basterebbe fino a noceat (7^ riga)
grazie mille