Capitolium et Pompeii theatrum, utrumque opus impensa grandi, refeci sine ulla inscriptione nominis mei. Rivos (conduttore) aquarum, compluribus locis vetustate labentes, refeci et aquam, quae Marcia appellatur, duplicavi, fonte novo in rivum immisso. Forum Iulium et basilicam, quae fuit inter aedem Castoris et Pollucis et aedem Saturni, opera coepta et interrupta a patre meo, refeci, et eandem basilicam, consumptam incendio, ampliato eius solo, sub titulo filiorum meorum inchoavi et in testamento statui, si vivus non perfecissem, eam perficiendam esse ab heredibus meis. Duo et octoginta templa deum in urbe, cum consul sextum ex auctoritate senatus essem, refeci, nullo aedificio praetermisso quod eo tempore refici debebat. Cum consul septimum creatus essem, viam Flaminiam ab Urbe usque ad Ariminum oppidum duxi pontesque omnes in ea, praeter Milvium et Minucium aedificavi. Haec pleraque feci impensa mea privata.
versione intellege et vertela traduzione la trovate sul nostro sito cliccando:
/versioni-augusto/augusto-racconta-come-abbelli-roma.html