mi servirebbe questa versione di cicerone del libro dalla sintassi al testo n° 396 p.475 in m. catone, iudices, haec bona quae videmus divina et egregia ipsius scitote esse propria; quae non numquam requirimus, ea sunt omnia non a natura verum a magistro. fuit enim quidam summo ingenio vir, zeno, cuius inventorum aemuli Stoici nominantur. huius sentetiae sunt et praecepta eius modi. sapientem gratia numquam moveri, numquam cuiusquam delicto ignoscere; neminem misericordem esse nisi stultum et levem, viri non esse neque exorari neque placari; solos sapientes esse, si distortissimi sint, formosos, si mendicissimi, diììvites si servitutem serviant, reges, nos autem, qui sapientes non sumus, fugitivos, exsules, hostis(= hostes), insanos denique esse dicunt; omnia peccata esse paria; omne delictum scelus esse nefarium, nec minus delinquere eum qui gallum gallinaceum, cum opus non fuerit, quam eum qui patrem suffocaverit, sapientem nihil opinari, nullius rei paenitere, nulla in re falli, sententiam mutare numquam.