igitur saluberrimum ver est, proxirme deinde ab hoc hiems; periculosior quam salubrior aestas, autumnus longe periculosissimus. Ex tempestatibus vero optimae aequales sunt, sive frigidae sive calidae pessimae, quae maxime variant; quo fit, ut autumnus plurimos opprimat. Nam fere meridianis temporibus calor, nocturnis atque matutinis simulque etiam vespertinis frigus est. Corpus ergo, et aestate et subinde meridianis caloribus relaxatum, subito frigore excipitur. Sed ut eo tempore id maxime fit, sic, quandocumque evenit, noxium est. Ubi aequalitas autem est, tarmen saluberrimi sunt sereni dies ; meliores pluvii quam tantum nebulosi nubilive, optimique hieme qui omni vento vacant, aestate quibus favonii perflant. Si genus aliud ventorum est, salubriores septentrionales quam subsolani vel austri sunt, sic tamen haec, ut interdum regionum sorte mutentur. Nam fere ventus ubique a mediterraneis regionibus veniens salubris, a mari gravis est. Neque solum in bono tempestatum habitu certior valetudo est, sed morbi quoque, si qui inciderunt, leviores sunt et promptius finiuntur.
Pessimum aegro caelum est, uqod aegritudinem genuit, adeo ut in id quoque genus, quod natura peius est, in hoc statu salubris mutatio sit
la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando
/versioni-celso/i-mali-di-stagione.html