Le città dell'Assiria e la regione dei caldei VERSIONE

Messaggioda FrancescaM » 16 mag 2011, 10:18

Avrei bisogno della versione di latino " Le città dell'Assiria e la regione dei caldei" di ammiano marcellino presa dal libro modus vivendi.


inizio: in omni autem Assyria multae sunt urbes....
fine: arbustis habilia facit.

grazie mille :) :)

FrancescaM

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 
Risposte:

Messaggioda giada » 16 mag 2011, 10:56

la segnalo al tutor

In omni autem Assyria multae sunt urbes. Inter quas Apamia eminet Mesene cognominata et Teredon et Apollonia et Vologessia hisque similes multae. Splendidissimae vero et pervulgatae hae solae sunt tres: Babylon cuius moenia bitumine Samiramis struxit arcem enim antiquissimus rex condidit Belus et Ctesiphon quam Vardanes temporibus priscis instituit, posteaque rex Pacorus incolarum viribus amplificatam et moenibus Graeco indito nomine, Persidis effecit specimen summum. Post hanc Seleucia ambitiosum opus Nicatoris Seleuci. Qua per duces Veri Caesaris, ut ante rettulimus, expulsata, avulsum sedibus simulacrum Comei Apollinis perlatumque Romam in aede Apollinis Palatini deorum antistites collocarunt. Fertur autem quod post direptum hoc idem figmentum incensa civitate milites fanum scrutantes invenere foramen angustum, quo reserato, ut pretiosum aliquid invenirent, ex adyto quodam concluso a Chaldaeorum arcanis labes primordialis exiluit, quae insanabilium vi concepta morborum eiusdem Veri Marcique Antonini temporibus ab ipsis Persarum finibus ad usque Rhenum et Gallias cuncta contagiis polluebat et mortibus.
Hic prope Chaldaeorum est regio altrix philosophiae veteris, ut memorant ipsi, apud quos veridica vaticinandi fides eluxit. Perfluunt autem has easdem terras potiores ante alios amnes hi, quos praediximus, et Marses et Flumen regium et Euphrates cunctis excellens. Qui tripertitus navigabilis per omnes est rivos, insulasque circumfluens, et arva cultorum industria diligentius rigans vomeri et gignendis arbustis habilia facit.

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:29:09 - flow version _RPTC_G1.3