de prodigiis deinde nuntiatis senatus est consultus. aedes deum Penatium in Uelia de caelo tacta erat et in oppido Mineruio duae portae et muri aliquantum. Anagniae terra pluerat et Lanuui fax in caelo uisa erat; et Calatiae in publico agro M. Ualerius ciuis Romanus nuntiabat e foco suo sanguinem per triduum et duas noctes manasse. ob id maxime decemuiri libros adire iussi supplicationem in diem unum populo edixerunt et quinquaginta capris in foro sacrificauerunt. et aliorum prodigiorum causa diem alterum supplicatio circa omnia puluinaria fuit et hostiis maioribus sacrificatum est et urbs lustrata. item, quod ad honorem deum inmortalium pertineret, decreuit senatus, ut, quoniam perduelles superati, Perseus et Gentius reges cum Macedonia atque Illyrico in potestate populi Romani essent, ut, quanta dona Ap. Claudio M. Sempronio consulibus ob deuictum Antiochum regem data ad omnia puluinaria essent, tanta Q. Cassius et M'. Iuuentius praetores curarent danda.
[17] Legatos deinde, quorum de sententia imperatores L. Paulus, L. Anicius conponerent res, decreuerunt decem in Macedoniam, quinque <in> Illyricum. in Macedoniam primi nominati: A. Postumius Luscus, C. Claudius, ambo illi censorii, <Q. Fabius Labeo, Q. Marcius Philippus,> C. Licinius Crassus, collega in consulatu Pauli; tum prorogato imperio prouinciam Galliam habebat. his consularibus addidere Cn. Domitium Ahenobarbum, Ser. Cornelium Sullam, L. Iunium, T. Numisium Tarquiniensem, A. Terentium Uarronem. <in> Illyricum autem hi nominati: P. Aelius Ligus consularis, C. Cicereius et Cn. Baebius Tampilus --hic priore anno, Cicereius multis ante annis praetor fuerat--, P. Terentius Tusciuicanus, P. Manilius. moniti deinde consules a patribus, ut, quoniam alterum ex his succedere C. Licinio, qui legatus nominatus erat, in Gallia oporteret, primo <quoque> tempore prouincias aut conpararent inter se aut sortirentur, sortiti sunt.