non l'abbiamo mai tradotta la passo al tutor
Orpheus, natione Thracius, Apolline et Calliope natus, primus omnium fidibus cecinisse traditur. Cum cognoscendi ardore maxime flagraret, in Aegyptum se contulit ut sacerdotes et sapientes illius nationis adiret ad rerum cognitionem adipiscendam. Ibi multa didicit de religionibus, de scelerum expiatione, de cultu mortorum, de reliquis omnibus rebus, quae ad inferos superosque peritinent. Iis omnibus cognitionibus praeditus atque ornatus in patriam revertit ut cives suos ad humaniorem civilioremque cultum vitae perduceret. Quibus rebus dum studiosius incumbit, Euryducem dilectissimam uxorem amisit, morsu venenato viperae subita morte exsinctam. Crudeli Euryduces fato ita Orpheus perturbatus est ut non solum dolorem suum in cantum et lacrimas effuderit, sed etiam uxorem revisendi causa id ausus sit quod vix credibile videtur. Nam ad inferos descendit et vocis suae et fidium dulcedine inexorabilis Plutonis animum flectere nisus est, tanti amoris admiratione ad misericordiam motus, ei uxorem reddidit hac condicione ut in itinere ad superos rediens eam non respiceret. Promisit ille, sed impotenti desiderio eam vivendi non temperavit: sic ea statim evanuit et in tenebras dilapsa est.