LA FISIOGNOMICA versione da Plinio il vecchio IANUA

Messaggioda Francy24 » 31 mag 2011, 13:25

Versione LA FISIOGNOMICA da PLINIO IL VECCHIO
Inizio : miror equidem Aristotelem non modo credidisse praescita vitae esse aliqua in corporibus ipsis verum etiam prodidisse.
Fine oricularum magnitudo loquacitatis et stultitiae nota est.
DAL LIBRO IANUA 2 PAG.245 N 36

Francy24

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 
Risposte:

Messaggioda giada » 31 mag 2011, 14:04

Miror equidem Aristotelem non modo credidisse praescita vitae esse aliqua in corporibus ipsis, verum etiam prodidisse. quae quamquam vana existimo nec sine cunctatione proferenda, ne in se quisque ea auguria anxie quaerat, attingam tamen, quia tantus vir in doctrinis non sprevit. Igitur vitae brevis signa ponit raros dentes, praelongos digitos, plumbeum colorem pluresque in manu incisuras nec perpetuas. contra longae esse vitae incurvos umeris et in manu unam aut duas incisuras longas habentes et plures quam dentes, auribus amplis. nec universa haec, ut arbitror, sed singula observat, frivola, ut reor, et volgo tamen narrata. addidit morum quoque spectus simili modo apud nos Trogus, et ipse auctor e severissimis, quos verbis eius subiciam:Frons quibus est magna, segnem animum subesse significat; quibus parva, mobilem; quibus rotunda, iracundum, velut hoc vestigio tumoris apparente. supercilia quibus porriguntur in rectum, molles significant; quibus iuxta nasum flexa sunt, austeros; quibus iuxta tempora inflexa, derisores; quibus in totum demissa, malivolos et invidos. oculi quibus utrimque sunt longi, malificos moribus esse indicant; qui carnosos a naribus angulos habent, malitiae notam praebent; candida pars extenta notam inpudentiae habet; qui identidem operiri solent, inconstantiae. oricularum magnitudo loquacitatis et stultitiae nota est




Questa traduzione è visibile ai soli utenti registrati registrati per vederla


la fisiognomica plinio il vecchio.gif

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:27:31 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.