da raffogol » 5 giu 2011, 11:55
versione tratta dal libro 38,par.57 dallì ab urbe condita di livio
ecco la versione:
Huic Graccho minorem ex duabus filiis -- nam maior P. Cornelio Nasicae haud dubie a patre collocata erat -- nuptam fuisse convenit. Illud parum constat, utrum post mortem patris et desponsa sit et nupserit, an verae illae opiniones sint, Gracchum, cum L. Scipio in vincula duceretur, nec quisquam collegarum auxilio esset, iurasse sibi inimicitias cum Scipionibus, quae fuissent, manere, nec se gratiae quaerendae causa quicquam facere, sed, in quem carcerem reges et imperatores hostium ducentem vidisset P. Africanum, in eum se fratrem eius duci non passurum. Senatum eo die forte in Capitolio cenantem consurrexisse et petisse, ut inter epulas Graccho filiam Africanus desponderet. Quibus ita inter publicum sollemne sponsalibus rite factis cum se domum recepisset, Scipionem Aemiliae uxori dixisse filiam se minorem despondisse. Cum illa, muliebriter indignabunda nihil de communi filia secum consultatum, adiecisset non, si Ti. Graccho daret, expertem consilii debuisse matrem esse, laetum Scipionem tam concordi iudicio ei ipsi desponsam respondisse.
già avevo kiesto ieri questa versione ,mi avevate detto di averla passata al tutor ma poi non m'avete fatto sapere piu nulla ,posso ricevere una risposta grazie mille