da me and you » 21 lug 2011, 21:59
Scipione ha servito la patria fino all'ultimo Il Tantucci Laboratorio 2 Pagina 294 Numero 15 SENECA LUCILIO SUO SALUTEM In ipsa Scipionis Africani villa iacens haec tibi scribo. Animum quidem eius in caelum redisse persuadeo mihi, non quia magnos exercitus duxit (hos enim et Cambyses furiosus ac furore feliciter usus habuit), sed ob egregiam moderationem pietatemque, quam magis in illo admirabilem iudico cum relīquit patriam quam cum defendit. Aut Scipio Romae esse debebat aut Roma in libertate. «Nihil – inquit – volo derogare legibus, nihil institutis; aequum inter omnes cives ius sit. Utĕre sine me beneficio meo, patria. Causa tibi libertatis fui, ero et (= etiam) argumentum: exeo, si plus quam tibi expĕdit crevi». Quidni ego admirer hanc magnitudinem animi, qua in exilium voluntarium secessit et civitatem exoneravit? Eo perducta res erat ut aut libertas Scipioni aut Scipio libertati faceret iniuriam. Neutrum fas erat; itaque locum dedit legibus et se Liternum recepit tam suum exilium rei publicae inputaturus quam Hannibalis exilium. da Seneca