da alicino » 28 ago 2011, 10:13
“GRANDEZZA DI UN TEMPO”Semper appetentes gloriae romani fuerunt. Iuventus romana,simula c belli patiens erat,in castris per laborem usum militiae discebat,magisque in decoris armis et militaribus equis quam in scortis atque convivis libidinem habebant. Iuvenum permagni intererat ad decus et ad laudem cvitatis recte facere. Igitur talibus viris non labor insolitus,non locus ullus asper aut arduus erat,non armatus hostis formidulosus: virtus Omnia domuerat. Sed gloriae maximum certamen inter ipsos erat,se quisque hostem ferire,murum ascendere,conspici,dum tale facinus facerat,properabat. Eas divitias eam bonam famam magnamque nobilitatem putabant. Laudis avidi,pecuniae liberals errant;gloriam ingentem,divitias honestas volebant. Memorare possum(=potrei), quibus in locis maximas hostium copias popolus romanus parva manu fuderit,quas Urbis natura munitas pugnando ceperit,sed ea res longius no sab incepto trahet.