alla volta di cartagine nuova VERSIONE LATINO

Messaggioda vernicia944 » 2 set 2011, 9:39

ciao , mi servirebbe la traduzione di questa versione di livio tratta dal libro romanorum cultus n 146
inizio hac oratione accensis militum animis, relicto ad praesidium regionis...
fine septimo die ab hibero carthaginem ventum est simul terra marique

ve ne sarei grata
baciii vi adoooooro ILOVEYOU ILOVEYOU ILOVEYOU

vernicia944

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 
Risposte:

Messaggioda vernicia944 » 3 set 2011, 16:45

:?: :?:

vernicia944

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 

Messaggioda giada » 4 set 2011, 10:31

Hac oratione accensis militum animis relicto ad praesidium regionis eius M. Silano cum tribus milibus peditum et trecentis equitibus ceteras omnes copias -- erant autem viginti quinque milia peditum, duo milia quingenti equites -- Hiberum traiecit. ibi quibusdam suadentibus ut quoniam in tres tam diversas regiones discessissent Punici exercitus, proximum adgrederetur, periculum esse ratus ne eo facto in unum omnes contraheret nec par esset unus tot exercitibus, Carthaginem Novam interim oppugnare statuit urbem cum ipsam opulentam suis opibus tum hostium omni bellico apparatu plenam -- ibi arma, ibi pecunia, ibi totius Hispaniae obsides erant -- sitam praeterea cum opportune ad traiciendum in Africam tum super portum satis amplum quantaevis classi et nescio an unum in Hispaniae ora qua nostro adiacet mari. nemo omnium quo iretur sciebat praeter C. Laelium. is classe circummissus ita moderari cursum navium iussus erat ut eodem tempore Scipio ab terra exercitum ostenderet et classis portum intraret. septimo die ab Hibero Carthaginem ventum est simul terra marique. castra ab regione urbis qua in septentrionem versa est posita; his ab tergo -- nam frons natura tuta erat -- vallum obiectum. etenim sita Carthago sic est. sinus est maris media fere Hispaniae ora, maxime Africo vento oppositus, <ad duo milia> et quingentos passus introrsus retractus, paululo plus passuum <mille et ducentos> in latitudinem patens. huius in ostio sinus parva insula obiecta ab alto portum ab omnibus ventis praeterquam Africo tutum facit. ab intimo sinu paeneinsula excurrit, tumulus is ipse in quo condita urbs est, ab ortu solis et a meridie cincta mari: ab occasu stagnum claudit paulum etiam ad septentrionem fusum, incertae altitudinis utcumque exaestuat aut deficit mare. continenti urbem iugum ducentos fere et quinquaginta passus patens coniungit. unde cum tam parvi operis munitio esset, non obiecit vallum imperator Romanus, seu fiduciam hosti superbe ostentans sive ut subeunti saepe ad moenia urbis recursus pateret.

ALLA VOLTA DI CARTAGINE LIVIO 1.gif

ALLA VOLTA DI CARTAGINE LIVIO 2.gif

ALLA VOLTA DI CARTAGINE LIVIO 3.gif

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:24:46 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.