Mi servirebbe abbastanza urgentemente questa versione di latino, grazie!!
La morte di Giunio Bruto.
Veientium et Tarquiniensium exercitus Tarquinium sequebantur, qui, ut amissum regnum recuperaret, Romanis bellum intulerat. Postquam in agrum Romanum hostium agmen fuit, obviam iis duo consules iverunt. Valerius pedites ducebat, Brutus, ut loca exploraret, cum equitatu antecesserat. Eodem modo hostium agminis primi erant equites; praeerat Aruns Tarquinius, filius regis; rex ipse cum legionibus sequebatur. Aruns ubi procul Brutum cognovit, inflammatus ira: <Ille est vir,> inquit <qui nos extorres expulit patria. Ipse en ille nostris decoratus insignibus magnifice incedit Di regum ultores, adeste> Concitat calcaribus equum atque in ipsum infestus consulem dirigit. Brutus, cum hoc sensisset, avide se certamini praebet; adeoque infestis animis concurrerunt, ut contrario ictu per parmam uterque transfixus, duabus haerentes hastis moribundi ex equis lapsi sint. Simul et cetera equestris pugna coepit, neque ita multo post et pedites superveniunt. Veientes fusi figatique sunt. Tarquinienses et rex ipse, terrore permoti, in sua castra se receperunt.

entro domani sarebbe èerfetto, grazie!!