sull'origine dell'universo cicerone versione latino

Messaggioda suri » 7 set 2011, 14:28

ciao avrei bisogno della versione sull'origine dell'universo di cicerone dal libero modus vertendi..inizia con quid est quod semper sit neque ullum habeat ortum et quod gignatur nec umquam e finisce con semperne fuerit nullo generatus ortu an ortus sit an ab aliquo temporis principatu. grazie....

suri

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 
Risposte:

Messaggioda giada » 7 set 2011, 16:19

la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando



Quid est quod semper sit neque ullum habeat ortum, et quod gignatur nec umquam sit? Quorum alterum intellegentia et ratione conprehenditur, quod unum atque idem semper est; alterum quod adfert ad opinionem sensum rationis expers, quod totum opinabile est, id gignitur et interit nec umquam esse vere potest. Omne autem quod gignitur ex aliqua causa gigni necesse est; nullius enim rei causa remota reperiri origo potest. Quocirca si is qui aliquod munus efficere molitur eam speciem, quae semper eadem, intuebitur atque id sibi proponet exemplar, praeclarum opus efficiat necesse est; sin autem eam quae gignitur, numquam illam quam expetet pulchritudinem consequetur. Omne igitur caelum sive mundus sive quo alio vocabulo gaudet, hoc a nobis nuncupatus sit - de quo id primum consideremus quod principio est in omni quaestione considerandum, semperne fuerit nullo generatus ortu, an ortus sit [an] ab aliquo temporis principatu. Ortus est, quando quidem cernitur et tangitur et est undique corporatus, omnia autem talia sensum movent, sensusque moventia quae sunt, eadem in opinatione considunt, quae ortum habere gignique diximus, autem gigni posse sine causis. Atque illum quidem quasi parentem huius universitatis invenire difficile, et cum iam invenerit indicare in vulgus nefas. Rursus igitur videndum, ille fabricator huius tanti operis utrum sit imitatus exemplar, idne quod semper unum idem et sui simile an id quod generantum ortumque dicimus. Atqui si pulcher est hic mundus et si probus eius artifex, profecto speciem aeternitati imitari maluit; sin secus, quod ne dictu quidem fas est, generatum exemplum est pro aeterno secutus. Non igitur dubium quin aeternitatem maluerit exsequi, quando quidem neque mundo quicquam pulchrius neque eius aedificatore praestantius. Sic ergo generatus ad it est effectus quod ratione sapientiaque conprehenditur atque aeternitate inmutabili continetur. Ex quo efficitur ut sit necesse hunc quem cernimus mundum simulacrum aeternum esse alicuius aeterni. Difficillimum autem est in omni conquisitione rationis exordium; de his igitur quae diximus haec sit prima distinctio.

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:24:13 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.