Come le rose divennero rosse Au. Gel.
Apud omnes constat rosam propter odorem pulchritudinemque florem Veneri sacrum fuisse ac adhuc esse; fama est praeterea eam antiquitus candidam fuisse, autem purpureum colorem ex deae sanguine traxisse. Tradunt enim olim Venerem, dum in horto pulcherrimo deambulat, ex quadam areola rosam pulcherrimam nive candidiorem collegisse spinamque eius deae manum pupugisse; ex qua ilico deae vulneratae sanguinem effluxisse. Tum Venus, improviso dolore affecta: <<Edico, inquit, me tibi adimere hoc beneficium nolle, te florum reginam nunc esse et semper futuram: tamen ex hoc tempore purpurea et brevis fias>>. Itaque rosae plerumque purpureae sunt et uno die aperiuntur conficiunturque.
La prima.
la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando
/versione-gellio/come-le-rose-divennero-rosse.html