da aldo146 » 30 set 2011, 6:19
L'antefatto della guerra giugurtina analisi senza traduzione -sallustio
perifrastica attiva-prop. relative,causali,finali,consecutive,comp…
quale funzione logica ha il genitivo vecordiae?
com'è costruito itium est?
perchè la prop. quo...in aperto sint è introdotta da quo?
Questo è ciò che richiede il libro poi se c'è altro per favore lo scrivete,grazie in anticipo.
Bellum scripturus sum quod populus romanus cum Iugurtha rege Numidarum gessit primum quia magnum et atrox variaque victoria fuit dehinc quia tunc primum superbiae nobilitatis obviam itum est. Quae contentio divina et humana cuncta permiscuit eoque vecordiae processit ut studiis civilibus bellum atque vastitas italiae finem faceret. Sed priusquam huiuscemodi rei initium expedio pauca supra repetam quo ad cognoscendum omnia inlustria magis magisque in aperto sint . Bello Punico secundo quo dux Carthaginiensium Hannibal post magnitudinem nominis romani italiae opes maxume adtriverat Masinissa rex Numidarum in amicitiam receptus a P . Scipione cui postea Africano cognomen ex virtute fuit multa et praeclara rei militaris facinora fecerat