Cicerone - Epistulae - Ad Atticum 15 -16 / Lettere ad Attico

Messaggioda stuurm » 30 set 2011, 7:16

Noli putare pigritia me facere quod non mea manu scribam, sed me hercule pigritia. Nihil enim habeo aliud quod dicam. Et tamen in tuis quoque epistulis Alexim videor agnoscere. sed ad rem venio. Ego si me non improbissime Dolabella tractasset, dubitassem fortasse utrum remissior essem an summo iure contenderem. Nunc vero etiam gaudeo mihi causam oblatam in qua et ipse sentiat et reliqui omnes me ab illo abalienatum, idque prae me feram et quidem me causa facere et rei publicae cui illum oderim, quod, cum eam me auctore defendere coepisset, non modo deseruerit emptus pecunia sed etiam, quantum in ipso fuerit, everterit. Quod autem quaeris quo modo agi placeat, cum dies venerit, primum velim eius modi sit ut non alienum sit me Romae esse; de quo ut de ceteris faciam ut tu censueris. De summa autem agi prorsus vehementer et severe volo.

la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando

stuurm

Collaboratore Staff
Collaboratore Staff
 
Risposte:

Messaggioda giada » 30 set 2011, 7:42

la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:22:53 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.