posting.php?mode=post&f=38#ragazzi per favore, qualcuno x caso conosce la traduzione di questa versione?
Inizio:Quae quidem ut diligentius exequamur, repetenda saepius erunt scriptorum proxima. Nam praeter id quod sic melius iunguntur prioribus sequentia, calor quoque ille cogitationis, qui scribendi mora refrixit, recipit ex integro uires, et uelut repetito spatio sumit impetum: quod in certamine saliendi fieri uidemus, ut conatum longius petant, et ad illud quo contenditur spatium cursu ferantur, utque in iaculando bracchia reducimus et expulsuri tela neruos retro tendimus. VII. Interim tamen, si feret flatus, danda sunt uela, dum nos indulgentia illa non fallat; omnia enim nostra dum nascuntur placent: alioqui nec scriberentur. Sed redeamus ad iudicium et retractemus suspectam facilitatem. VIII. Sic scripsisse Sallustium accepimus, et sane manifestus est etiam ex opere ipso labor. Vergilium quoque paucissimos die composuisse uersus auctor est Varius. Oratoris quidem alia condicio est: itaque hanc moram et sollicitudinem initiis impero. IX. Nam primum hoc constituendum, hoc optinendum est, ut quam optime scribamus: celeritatem dabit consuetudo. Paulatim res facilius se ostendent, uerba respondebunt, compositio sequetur, cuncta denique ut in familia bene instituta in officio erunt. X. Summa haec est rei: cito scribendo non fit ut bene scribatur, bene scribendo fit ut cito.
FineRagazzi è davvero molto urgente, non sono riuscita a completarla e mi serve x domani, magari se qualcuno riesce anche metà va bene, da SED REDEAMUS
Grazie mille in anticipo
posting.php?mode=post&f=38#